monumenta.ch > Isidorus > 36
Isidorus, De Natura Rerum, XXXV. De grandine. <<<     >>> XXXVII. De nominibus ventorum.

CAPUT XXXVI. De ventis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXXVI.---N. 1. Approbante Lucretio: ventus e. f. u. e. a. p. a. Versus ex lib. VI. Quae sententia fuit quoque Anaximandri, et Stoicorum, quos reprehendit Aristoteles.

]
Ventus est aer commotus et agitatus, approbante Lucretio: Ventus enim fit ubi est agitando percitus aer. Quod etiam in loco tranquillisimo et ab omnibus ventis quieto brevi flabello approbari potest, quo etiam muscas abigentes aerem commovemus, flatumque sentimus. Quod cum evenerit occultiori quodam motu coelestium vel terrenorum corporum per magnum spatium mundi ventus vocatur ex diversis partibus coeli nomina etiam diversa sortitus.
2 [

2. Clemens autem eo quod montes . . . incanduerint. Verba sunt Clementis.

]
Quidam autem aiunt, eo quod ex aquis aer, ex aere venti nascuntur. Clemens autem dicit: Eo quod montes excelsi certis quibusdam habentur in locis, et ex his velut compressus, et coangustatus aer ordinatione Dei cogatur, et exprimatur in ventos, quorum inspiramine et fructus germen concipiat, aestivusque ardor temperiem sumat, cum Pleiades ignitae solis ardoribus incanduerint.
3 Venti autem, interdum angelorum intelliguntur spiritus, qui a secretis Dei ad salutem humani generis per universum mundum mittuntur. Item nonnunquam venti incentores spiritus poni solent, pro eo quod malae suggestionis flatu ad terrena desideria iniquorum corda succendunt, secundum quod scriptum est: Tollet eum ventus urens [Iob. XXVII, 21].